- BRACCATA Gallia
- BRACCATA Galliavulgi La Provence. Nomen habet a braccis, quae Isidoro sic dictae videntur, quod sint breves, et corporis verenda iis velentur, quasi dicas βραχεῖς ἐςθῆται. Imo Braccae sunt βράκη, vel βράκια, h. e. ῤάκη vel ῥἀκια, inquit Casaubonus, qui minime assentitur Diodoro Siculo, existimanti βράκας vocem esse Gallicam, uti nec Hesychio, qui scribit, Βράκκαι ἀίγειοι διφςθέραι παρὰ Κελτοῖς. Ait enim, Diodorum l. 7. Galatas anaxyridas vocare braccas. Hieronymus, ad Fabiolam de veste sacerdotali, et Ambrosius, l. 1. Offic. appellant braccas feminalia, quibus velantur pudenda. Graeci πεισκελῆ vocant, quamquam Flaccus, l. 1. Ep. 17. v. 56. periscelida acceperit pro ornatu feminino, et Porphyrio apud eundem, esse velit ornamentum pedum circa crura, ex vi nominis sumpta interpretatione, cuiusmodi ornamenta Ovidius genualia vocat, l. 10. Met. v. 593. Ab his autem braccis, ut vulgo volunt, nominata est ea pars Galliae, quae alias Narbonensis Provincia audit. Quamquam non soli Galli usi sunt braccis, sed et Medi, et reliqui populi. Legitur enim, in Obsceno carmine.Medis laxior Indicisque braccis.Hinc Persius, Sat. 3. v. 53.------ Braccatis illita Medis.Porticus. ----Ovid. Tristium l. 5. El. 7. v. 49. de Getis:Pellihus et laxis arcent mala frigora braccis.Idem ibid. El. 10. v. 33.Hos quoque qui Graiâ geniti creduntur in urbe.Pro patrio cultu Persica bracca tegit.Lucanus l. 1. v. 430.Et qui te laxis imitantur, Sarmata, braccis,Vangiones. ------Val. Flac. l. 5. Argonaut. v. 424.Et iam Sarmaticis permutant carbasa braccis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.